monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 27, 4
Et tamen apprehensi subiguntur et conditioni suae succidunt , et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. Itaque dum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et impares se esse et hoc magis perditos ingratis resistimus ut aequales, et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant, et illos nunquam magis detriumphamus , quam quum pro fidei obstinatione damnamur.